- ALCUINUS
- ALCUINUSAnglus, vir eruditissimus, varris et reconditis disciplinis ornatus, primus apud Parisios literarum aperuit ludum, honestisque effecit exhortationibus, ut Carolus Magnus, cuius praeceptor fuerat, Parisiense exstruxerit Gymnasium, multisque exornaverit privilegiis. De quo Conradus in hunc modum scripsit in Bibliotheca. Alcuinus, seu Albinus, monachus ac diaconus, Abbas monasterii S. Martini Turonensis, natione Anglicus, et Bedae presbyteri quondam auditor, infinita pene scripsit volumina, autbor ubique pius, ubique doctus, succinctus,maturus, gravis, scientiâ plenus, et ante alios praecipue dignus quis semper in honunum manibus teratur, quo vanitas omnium, quae sub sole geruntur, magis dilucescat; et corda mortalium ab instabilium rerum curis ad amorem caelestium ardentius inflammentur. Obiit A. C. 804. Vide Bellarmin. de Auth. Eccles. Sigebert. et Genebr. Chron. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 30. Baron. A. C. 761. Aliis Albinus, item Albinus Flaccus Alcuinus, Eboracô oriundus, ubi etiam docuit, fuit S. Ludgeri Magister, Bedae Venerab. contemporaneus, Caroli Regis Francorum, a quo in Gallias evocatus fuit, Praeceptor, Abbas primo Cantuariensis, dein turonensis, Baron. Bellarm. etc. Opera eius in fol. prodiêre Parisiis A. C. 1617. et alibi. Obiit paralysi, die Pentecostes, Maii 19. A. C. 804. in Cormeriaceno Coenobio sepultus, Labbaeo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.